Liber Isaiae Prophetae*

Caput 24: Versus 16

A finibus terrae, laudes audivimus, gloriam justi.In Hebraeo,alis terrae.Alae autem vel fines terrae, prophetae sunt et apostoli, qui de terrenis ad coelestia volant, et quibusdam praeceptorum finibus vivendi modum terminant. Dicunt ergo sancti:Sicuta prophetis et apostolisaudivimus, sicmodo impletumvidemus.Secretum meum mihi.ID.Nec potest plene enarrare praemia bonorum, nec poenas malorum, quae praevidet per spiritum; et inde dolet, dicens:Vae mihi.
(* Traductions européennes)